Google
 

Supernatural   ||   Episodes   ||   Monsters   ||   Fanmade Stuff


The Rituale Romanum, man. Don't leave home without it. Guaranteed to first make a demon manifest, and then blow it back to hell. Here it is, the whole shebang, in the original Latin. Usually you only need the first round of the three, but you should memorize the whole thing, because there is literally nothing worse than not being able to exorcise a demon when you really, really need to.

The Rituale Romanum:

Oremus Oratio

Deus, et pater Domini nostri Jesu Christi, invoco nomen sanctum tuum, et clementiam tuam supplex exposco: ut adversus hunc, et omnem immundum spiritum, qui vexat hoc plasma tuum. mihi auxilium praestare igneris. Per eumdem Dominum.(K) Amen.

Exorcismus

Exorcizo te, immundissime spiritus, omnis incursio adversarii, omne phantasma, omnis legio, in nomine Domini nostri Jesu Christi eradicare, et effugare ab hoc plasmate Dei. Ipse tibi imperat, qui te de supernis caelorum in inferiora terrae demergi praecepit. Ipse tibi imperat, qui mari, ventis, et tempestatibus impersvit. Audi ergo, et time, satana, inimice fidei, hostis generis humani, mortis adductor, vitae raptor, justitiae declinator, malorum radix, fomes vitiorum, seductor hominum, proditor gentium, incitator invidiae, origo avaritiae, causa discordiae, excitator dolorum: quid stas, et resistis, cum scias. Christum Dominum vias tuas perdere? Illum metue, qui in Isaac immolatus est, in joseph venumdatus, in sgno occisus, in homine cruci- fixus, deinde inferni triumphator fuit. Sequentes cruces fiant in fronte obsessi. Recede ergo in nomine Patris et Filii, et Spiritus Sancti: da locum Spiritui Sancto, per hoc signum sanctae Cruci Jesu Christi Domini nostri: Qui cum Patre et eodem Spiritu Sancto vivit et regnat Deus, Per omnia saecula saeculorum. (K) Amen.

Oremus Oratio

Deus, conditor et defensor generis humani, qui hominem ad imaginem tuam formasti; respice super hunc famulum tuum (N)., qui dolis immundi spiritus appetitur, quem vetus adversarius, antiquus hostis terrae, formidinis horrore circumvolat, et sensum mentis humanae stupore defigit, terrore contrubat, et metu trepidi timoris exagitat. Repelle, Domine, virtutem diaboli, fallacesque ejus insidias amove: procul impius tentator aufugiat: sit nominis tui signo (in fronte) famulus tuus munitus et in animo tutus et corpore,(Tres cruces sequentes fiant in pectore daemoniaci). Tu pectoris hujus interna custodias. Tu viscera regas. Tu cor confirmes. In anima adversatricis potestatis tentamenta evanescant. Da, Domine, ad hanc invocationem sanctissimi nominis tui gratiam, ut, qui hucusque terrebat, territus aufugiat, et victus abscedat, tibique possit hic famulus tuus et corde firmatus et mente sincerus, debitum praebere famulatum. Per Dominum. (K) Amen.

Exorcismus

Adjuro te, serpens antique, per judicem vivorum et mortuorum, per factorem tuum, per factorem mundi, per eum, qui habet potestatem mittendi te in gehennam, ut ab hoc famulo Dei (N)., ad Ecclesiae sinum recurrit, cum metu, et exercitu furoris tui festinus discedas. Adjuro te iterum (in fronte) non mea infirmitate, sed virtute Spiritus Sancti, ut exeas ab hoc famulo Dei (N)., quem omnipotens Deus ad imaginem suam fecit. Cede igitur, cede non mihi, sed ministro Christi. Illius enim te urget potestas, qui te Cruci suae subjugavit. Illius brachium contremisce, qui devictis gemitibus inferni, animas ad lucem perduxit. Sit tibi terror corpus hominis (in pectore), sit tibi formido imago Dei (in fronte). Non resistas, nec moreris discedere ab homine isto, quoniam complacuit Christo in homine habitare. Et ne contemnendum putes, dum me peccatorem nimis esse cognoscis. Imperat tibi Deus. Imperat tibi majestas Christi Imperat tibi Deus Pater, imoerat tibi Deus Filius, imperat tibi Deus Spiritus Sanctus. Imperat tibi sacramentum Crucis. Imperat tibi fides sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et ceterorum Sanctorum. Imperat tibi Martyrum sanguis, Imperat tibi contentia Confessorum. Imperat tibi pia Sanctorum et Sanctarum omnium intercessio, Imperat tibi christianae fidei mysteriorum virtus. Exi ergo, transgressor. Exi, seducor, plene omni dolo et fallacia, virtutis inimice, innocentium persecutor. Da locum, dirissime, da loocum, impiissime, da locum Christo, in quo nihil invevisti de operibus tuis: qui te spoliavit, qui regnum tuum destruxit, qui te victum ligavit, et vasa tua diripuit: qui te projecit in tenebras exteriores, ubi tibi cum ministris tuis erit praeparatus interitus. Sed quid truculente reniteris? Quid temerarie detrectas? Reus es omnipotenti Deo, cujus statuta transgressus es. Reus es Filio ejus Jesu Christo Domino nostro, quem tentare ausus es, et crucifigere praesumpsisti. Reus es humano generi, cui tuis persua- sionibus mortis venenum propinasti. Adjuro ergo te, draco nequissime, in nomine Agni immaculati, qui ambulavit super aspidem et basiliscum, qui conculavit leonem et draconem, ut discedas ab hoc homine (fiat signum crucis in fronte), discedas ab Ecclesia Dei (fiat signum crucis super circumstantes): contremisce, et effuge, invocato nomine Domini illius, quem inferi tremunt: cui Virtutes caelorum, et Potestates, et Dominationes subjectae sunt: quem Cherubim et Serpahim indefessis vocibus laudant, dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth.Imperat tibi Verbum caro factum. Imperat tibi natus ex Virgine. Imperat tibi Jesus Nazarenus, qui te, cum disciplulos ejus contemneres, elisum atque prostratum exire praecepit ab homine: quo praesente, cum te ab homine serparasset, nec porcorum gregem ingredi praesumebas. Recede ergo nunc adjuratus in nomine ejus ab homine, quem ipse plasmavit. Durum est tibi velle resistere. Durum est tibi contra stimulum calcitrare, Quia quanto tardius exis, tanto magis tibi supplicium crescit, quia non homines contemnis, sed illum, qui dominatur vivorum et mortuorum, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. (K) Amen.

Oremus Oratio

Deus caeli, Deus terrae, Deus Angelorum, Deus Archangelorum, Deus Prophetarum, Deus Apostolorum, Deus Martyrum, Deus Virginum, Deus, qui potestatem habes donare vitam post mortem, requiem post laborem: quia non est alius Deus praeter te, nec esse poterit verus, nisi tu, Creator caeli et terrae, qui verus Rex es, et cujus regni non erit finis; humiliter majestati gloriae tuae supplico, ut hunc famulum tuum de immundis spiritibus liberare digneris. Per Christum Dominum Nostrum. (K) Amen.

Exorcismus

Adjuro ergo te, omnis immundissime spiritus, omne phantasma, omnis incursio satanae, in nomine Jesu Christi Nazareni, qui post lavacrum Joannis in desrtum ductus est, et te in tuis sedibus vicit: ut, quem ille de limo terrae ad honorem gloriae suae formavit, tu desinas impurgnare: et in homine miserabili non humanam fragilitatem, sed imaginem omnipotentis Dei contremiscas. Cede ergo Deo qui te, et malitiam tuam in Pharaone, et in exercitu ejus per Moysen servum suum in abysseum demersit. Cede Deo qui te per fidelissimum servum suum David de rege Saule spiritualibus canticis pulsum fugavit. Cede Deo qui te in Juda Iscariote proditore damnavit. Ille enim te divinis verberibus tangit, in cujus conspectu cum tuis legionibus tremens et clamans dixisti; Quid nobis et tibi, Jesu, Fili Dei altissimi? Venisti huc ante tempus torquere nos? Ille te perpetuis flammis urget, qui in fine temporum dicturus est impiis: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Tibi enim, impie, et angelis tuis vermes erunt, qui numquam morientur. Tibi, et angelis tuis inexstinguibile praeparatur incendium: quia tu es princeps maledicti homicidii, tu auctor incestus, tu sacrilegorum caput, tu actionum pessimarum magister, tu haereticorum doctor, tu totius obscoenitatis inventor. Exi ergo , impie, exi , scelerate, exi cum omni fallacia tua: quia hominem templum suum esse voluit Deus. Sed quid diutius moraris hic? Da honorem Deo Patri omnipotenti, cui omne genu flectitur. Da locum Domino Jesu Christo, qui pro homine sanguinem suum sacratissimum fudit. Da locum Spiritui Sancto, qui per beatum Apostolum suum Petrum te manifeste stravit in Simone mago; qui fallaciam tuam in Anania et Saphira condemnavit; qui te in Herode rege honorem Deo non dante percussit; qui te in mago Elyma per Apostolum suum Paulum caecitatis caligine perdidit, et per eumden de Pythonissa verbo imperans exire praecepit. Discede ergo nunc , discede , seductor. Tibi eremus sedes est. Tibi habitatio serpens est: humiliare, et prosternere. Jam non est differendi tempus. Ecce enim dominator Dominus proximat cito, et ignis ardebit ante ipsum, et praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Si enim hominem fefelleris, Deum non poteris irridere. Ille te ejicit, cujus oculis nihil occultum est. Ille te expellit, cujus virtuti universa subjecta sunt. Ille te execludit, qui tibi, et angelis tuis praeparavit aeternam gehennam; de cujus ore exibit gladius acutus: qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. (K). Amen.


= cross


Tomas, Metropolitan Bishop J., Dr. Hans. 2006. Exorcism - the Roman Ritual. Retrieved from http://www.freewebs.com/ignocentius/denosynligaverkligheten.htm on December 29, 2007.

Irvine, A. 2007. The Supernatural Book of Monsters, Spirits, Demons, and Ghouls. HarperCollins. pp. 156.